The Regula Benedicti (AD 529) divided into 389 segments
John Bjarne Grover
Source: http://www.stiftmelk.at/regula/regula.htm - interpunctuations are omitted for reasons of text editing and underscores are added for countability.
1 Regula_Benedicti_1_Obsculta o fili praecepta magistri et inclina aurem cordis tui et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple 2_ut ad eum per oboedientiae laborem redeas a quo per inoboedientiae desidiam recesseras 3_Ad
2 te ergo nunc mihi sermo dirigitur quisquis abrenuntians propriis voluntatibus Domino Christo vero regi militaturus oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis 4_In primis ut quicquid agendum inchoas bonum ab eo perfici instantissima oratione
3 deposcas 5_ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris contristari 6_Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non
4 solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet 7_sed nec ut metuendus dominus irritatus a malis nostris ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam 8_Exsurgamus ergo tandem
5 aliquando excitante nos scriptura ac dicente Hora est iam nos de somno surgere 9_et apertis oculis nostris ad deificum lumen attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens 10_Hodie si
6 vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 11_Et iterum Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis 12_Et quid dicit Venite filii audite me timorem Domini docebo vos 13_Currite dum lumen vitae
7 habetis ne tenebrae mortis vos comprehendant 14_Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum iterum dicit 15_Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos 16_Quod si tu
8 audiens respondeas Ego dicit tibi Deus 17_Si vis habere veram et perpetuam vitam prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum deverte a malo et fac bonum inquire pacem et
9 sequere eam 18_Et cum haec feceritis oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras et antequam me invocetis dicam vobis Ecce adsum 19_Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos
10 fratres carissimi 20_Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae 21_Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris per ducatum evangelii pergamus itinera eius ut mereamur eum qui nos vocavit in regnum
11 suum videre 22_In cuius regni tabernaculo si volumus habitare nisi illuc bonis actibus curritur minime pervenitur 23_Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in
12 monte sancto tuo 24_Post hanc interrogationem fratres audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi 25_dicens Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 26_qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit
13 dolum in lingua sua 27_qui non fecit proximo suo malum qui opprobrium non accepit adversus proximum suum 28_qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit
14 ad nihilum et parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad Christum 29_qui timentes Dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos sed ipsa in se bona non a se posse sed a
15 Domino fieri existimantes 30_operantem in se Dominum magnificant illud cum propheta dicentes Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 31_sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens
16 Gratia Dei sum id quod sum 32_et iterum ipse dicit Qui gloriatur in Domino glorietur 33_Unde et Dominus in evangelio ait Qui audit verba mea haec et facit ea similabo eum viro sapienti
17 qui aedificavit domum suam super petram 34_venerunt flumina flaverunt venti et impegerunt in domum illam et non cecidit quia fundata erat super petram 35_Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis
18 factis nos respondere debere 36_Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur 37_dicente Apostolo An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit 38_Nam pius Dominus dicit Nolo mortem peccatoris
19 sed convertatur et vivat 39_Cum ergo interrogassemus Dominum fratres de habitatore tabernaculi eius audivimus habitandi praeceptum sed si compleamus habitatoris officium 40_Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda 41_et
20 quod minus habet in nos natura possibile rogemus Dominum ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare 42_Et si fugientes gehennae poenas ad vitam volumus pervenire perpetuam 43_dum adhuc vacat et in hoc corpore
21 sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere 44_currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat 45_Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii 46_In qua institutione nihil asperum nihil
22 grave nos constituturos speramus 47_sed et si quid paululum restrictius dictante aequitatis ratione propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit 48_non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio
23 incipienda 49_Processu vero conversationis et fidei dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei 50_ut ab ipsius numquam magisterio discedentes in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes passionibus Christi per
24 patientiam participemur ut et regno eius mereamur esse consortes Amen Caput_I_1_Monachorum quattuor esse genera manifestum est 2_Primum coenobitarum hoc est monasteriale militans sub regula vel abbate 3_Deinde secundum genus est anachoritarum id est
25 eremitarum horum qui non conversationis fervore novicio sed monasterii probatione diuturna 4_qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare 5_et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi securi iam sine
26 consolatione alterius sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum Deo auxiliante pugnare sufficiunt 6_Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum qui nulla regula approbati experientia magistra sicut aurum fornacis sed in
27 plumbi natura molliti 7_adhuc operibus servantes saeculo fidem mentiri Deo per tonsuram noscuntur 8_Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore non dominicis sed suis inclusi ovilibus pro lege eis est desideriorum
28 voluntas 9_cum quicquid putaverint vel elegerint hoc dicunt sanctum et quod noluerint hoc putant non licere 10_Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut
29 quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur 11_semper vagi et numquam stabiles et propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes et per omnia deteriores sarabaitis 12_De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam
30 loqui His ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus disponendum adiuvante Domino veniamus Caput_II_1_Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere 2_Christi enim agere vices in
31 monasterio creditur quando ipsius vocatur pronomine 3_dicente Apostolo Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater 4_Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere 5_sed
32 iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur 6_memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae utrarumque rerum in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio 7_Sciatque abbas culpae pastoris
33 incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire 8_Tantundem iterum erit ut si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita 9_pastor eorum
34 in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi ipsi autem contemnentes spreverunt me 10_et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus
35 poena sit eis praevalens ipsa mors 11_Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis duplici debet doctrina suis praeesse discipulis 12_id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat ut capacibus discipulis mandata
36 Domini verbis proponere duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare 13_Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur 14_ne
37 quando illi dicat Deus peccanti Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te 15_et Qui in fratris tui oculo
38 festucam videbas in tuo trabem non vidisti 16_Non ab eo persona in monasterio discernatur 17_Non unus plus ametur quam alius nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem 18_Non convertenti ex servitio
39 praeponatur ingenuus nisi alia rationabilis causa exsistat 19_Quod si ita iustitia dictante abbati visum fuerit et de cuiuslibet ordine id faciet Sin alias propria teneant loca 20_quia sive servus sive liber omnes in
40 Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus quia non est apud Deum personarum acceptio 21_Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur si meliores ab aliis in operibus bonis et
41 humiles inveniamur 22_Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina 23_In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit Argue obsecra increpa
42 24_id est miscens temporibus tempora terroribus blandimenta dirum magistri pium patris ostendat affectum 25_id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare neglegentes
43 et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus 26_Neque dissimulet peccata delinquentium sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet memor periculi Heli sacerdotis de Silo 27_Et honestiores quidem atque intellegibiles
44 animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat 28_improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat sciens scriptum Stultus verbis non corrigitur 29_et iterum Percute
45 filium tuum virga et liberabis animam eius a morte 30_Meminere debet semper abbas quod est meminere quod dicitur et scire quia cui plus committitur plus ab eo exigitur 31_Sciatque quam difficilem et arduam
46 rem suscipit regere animas et multorum servire moribus et alium quidem blandimentis alium vero increpationibus alium suasionibus 32_et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta
47 gregis sibi commissi non patiatur verum in augmentatione boni gregis gaudeat 33_Ante omnia ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis 34_sed
48 semper cogitet quia animas suscepit regendas de quibus et rationem redditurus est 35_Et ne causetur de minori forte substantia meminerit scriptum Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius et haec omnia adicientur vobis
49 36_et iterum Nihil deest timentibus eum 37_Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam 38_et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum agnoscat pro certo quia in die
50 iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem sine dubio addita et suae animae 39_Et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus cum de alienis ratiociniis cavet redditur de suis sollicitus
51 40_et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus Caput_III_1_Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur 2_et audiens consilium fratrum
52 tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat 3_Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est 4_Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione et
53 non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit 5_et magis in abbatis pendat arbitrio ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant 6_Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro ita et ipsum provide et
54 iuste condecet cuncta disponere 7_In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam neque ab ea temere declinetur a quoquam 8_Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem 9_neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut
55 foris monasterium contendere 10_Quod si praesumpserit regulari disciplinae subiaceat 11_Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum
56 12_Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus seniorum tantum utatur consilio 13_sicut scriptum est Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis Caput_IV_1_In primis Dominum Deum diligere ex toto corde
57 tota anima tota virtute 2_deinde proximum tamquam seipsum 3_Deinde non occidere 4_non adulterare 5_non facere furtum 6_non concupiscere 7_non falsum testimonium dicere 8_honorare omnes homines 9_et quod sibi quis fieri non vult alio
58 ne faciat 10_Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum 11_Corpus castigare 12_delicias non amplecti 13_ieiunium amare 14_Pauperes recreare 15_nudum vestire 16_infirmum visitare 17_mortuum sepelire 18_In tribulatione subvenire 19_dolentem consolari 20_Saeculi actibus se facere alienum
59 21_nihil amori Christi praeponere 22_Iram non perficere 23_iracundiae tempus non reservare 24_Dolum in corde non tenere 25_pacem falsam non dare 26_Caritatem non derelinquere 27_Non iurare ne forte periuret 28_veritatem ex corde et ore
60 proferre 29_Malum pro malo non reddere 30_Iniuriam non facere sed et factas patienter sufferre 31_Inimicos diligere 32_Maledicentes se non remaledicere sed magis benedicere 33_Persecutionem pro iustitia sustinere 34_Non esse superbum 35_non vinolentum 36_non
61 multum edacem 37_non somnulentum 38_non pigrum 39_non murmuriosum 40_non detractorem 41_Spem suam Deo committere 42_Bonum aliquid in se cum viderit Deo applicet non sibi 43_malum vero semper a se factum sciat et sibi
62 reputet 44_Diem iudicii timere 45_gehennam expavescere 46_vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare 47_mortem cotidie ante oculos suspectam habere 48_Actus vitae suae omni hora custodire 49_in omni loco Deum se respicere pro certo scire
63 50_Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali patefacere 51_os suum a malo vel pravo eloquio custodire 52_multum loqui non amare 53_verba vana aut risui apta non loqui 54_risum
64 multum aut excussum non amare 55_Lectiones sanctas libenter audire 56_orationi frequenter incumbere 57_mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri 58_de ipsis malis de cetero emendare 59_Desideria carnis non
65 efficere 60_voluntatem propriam odire 61_praeceptis abbatis in omnibus oboedire etiam si ipse aliter quod absit agat memores illud dominicu praeceptum Quae dicunt facite quae autem faciunt facere nolite 62_Non velle dici sanctum antequam
66 sit sed prius esse quod verius dicatur 63_Praecepta Dei factis cotidie adimplere 64_castitatem amare 65_nullum odire 66_zelum non habere 67_invidiam non exercere 68_contentionem non amare 69_elationem fugere 70_Et seniores venerare 71_iuniores diligere 72_In
67 Christi amore pro inimicis orare 73_cum discordante ante solis occasum in pacem redire 74_Et de Dei misericordia numquam desperare 75_Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis 76_Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter
68 adimpleta et in die iudicii reconsignata illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit 77_Quod oculus non vidit nec auris audivit quae praeparauit Deus his qui diligunt illum 78_Officina vero ubi haec
69 omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione Caput_V_1_Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora 2_Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant 3_Propter servitium sanctum quod professi
70 sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae 4_mox aliquid imperatum a maiore fuerit ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo 5_De quibus Dominus dicit Obauditu auris oboedivit mihi 6_Et
71 item dicit doctoribus Qui vos audit me audit 7_Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes 8_mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes vicino oboedientiae pede iubentis vocem
72 factis sequuntur 9_et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera in velocitate timoris Dei ambae res communiter citius explicantur 10_Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit 11_ideo angustam viam arripiunt
73 unde Dominus dicit Angusta via est quae ducit ad vitam 12_ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes sed ambulantes alieno iudicio et imperio in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse
74 desiderant 13_Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit Non veni facere voluntatem meam sed eius qui misit me 14_Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus si
75 quod iubetur non trepide non tarde non tepide aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur 15_quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur ipse enim dixit Qui vos audit me audit 16_Et cum
76 bono animo a discipulis praeberi oportet quia hilarem datorem diligit Deus 17_Nam cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit 18_etiam si impleat iussionem tamen
77 acceptum iam non erit Deo qui cor eius respicit murmurantem 19_et pro tali facto nullam consequitur gratiam immo poenam murmurantium incurrit si non cum satisfactione emendaverit Caput_VI_1_Faciamus quod ait propheta Dixi Custodiam vias
78 meas ut non delinquam in lingua mea Posui ori meo custodiam Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis 2_Hic ostendit propheta si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri quanto magis
79 a malis verbis propter poenam peccati debet cessari 3_Ergo quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia 4_quia scriptum est In multiloquio non effugies
80 peccatum 5_et alibi Mors et vita in manibus linguae 6_Nam loqui et docere magistrum condecet tacere et audire discipulum convenit 7_Et ideo si qua requirenda sunt a priore cum omni humilitate et subiectione
81 reverentiae requirantur 8_Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus Caput_VII_1_Clamat nobis scriptura divina fratres dicens Omnis qui
82 se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 2_Cum haec ergo dicit ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae 3_Quod se cavere propheta indicat dicens Domine non est exaltatum cor meum neque elati
83 sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me 4_Sed quid si non humiliter sentiebam si exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retribues in animam meam 5_Unde
84 fratres si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire 6_actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob
85 apparuit per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur 7_Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere 8_Scala vero ipsa erecta nostra est vita
86 in saeculo quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum 9_Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit 10_Primus
87 itaque humilitatis gradus est si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens oblivionem omnino fugiat 11_et semper sit memor omnia quae praecepit Deus ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et
88 vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat 12_Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis id est cogitationum linguae manuum pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis
89 13_aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari 14_Demonstrans nobis hoc propheta cum in cogitationibus
90 nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens Scrutans corda et renes Deus 15_et item Dominus nouit cogitationes hominum 16_et item dicit Intellexisti cogitationes meas a longe 17_et Quia cogitatio hominis confitebitur tibi 18_Nam
91 ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas dicat semper utilis frater in corde suo Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea 19_Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit
92 scriptura nobis Et a voluntatibus tuis avertere 20_Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis 21_Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura
93 Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae quarum finis usque ad profundum inferni demergit 22_et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis
94 23_In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta Domino Ante te est omne desiderium meum 24_Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est
95 25_Unde scriptura praecepit dicens Post concupiscentias tuas non eas 26_Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos 27_et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens
96 Deum 28_et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur 29_cavendum est ergo omni hora fratres sicut dicit in psalmo propheta ne nos declinantes in malo et inutiles
97 factos aliqua hora aspiciat Deus 30_et parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius ne dicat nobis in futuro Haec fecisti et tacui 31_Secundus humilitatis gradus est
98 si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere 32_sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis Non veni facere voluntatem meam sed eius qui me misit 33_Item dicit scriptura Voluntas habet
99 poenam et necessitas parit coronam 34_Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori imitans Dominum de quo dicit apostolus Factus oboediens usque ad mortem 35_Quartus humilitatis gradus
100 est si in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis tacite conscientia patientiam amplectatur 36_et sustinens non lassescat vel discedat dicente scriptura Qui perseveraverit usque in finem hic salvus
101 erit 37_item Confortetur cor tuum et sustine Dominum 38_Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere dicit ex persona sufferentium Propter te morte afficimur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
102 39_Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 40_Et item alio loco scriptura Probasti nos Deus igne nos examinasti sicut igne
103 examinatur argentum induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 41_Et ut ostendat sub priore debere nos esse subsequitur dicens Imposuisti homines super capita nostra 42_Sed et praeceptum Domini in adversis et
104 iniuriis per patientiam adimplentes qui percussi in maxillam praebent et aliam auferenti tunicam dimittunt et pallium angariati miliario vadunt duo 43_cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent
105 44_Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum 45_Hortans nos de hac re scriptura dicens Revela ad
106 Dominum viam tuam et spera in eum 46_Et item dicit Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 47_Et item propheta Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui 48_Dixi
107 Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino et tu remisisti impietatem cordis mei 49_Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum
108 se iudicet et indignum 50_dicens sibi cum propheta Ad nihilum redactus sum et nescivi ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 51_Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et
109 viliorem non solum sua lingua pronuntiet sed etiam intimo cordis credat affectu 52_humilians se et dicens cum propheta Ego autem sum uermis et non homo opprobrium hominum et abiectio plebis 53_Exaltatus sum et
110 humiliatus et confusus 54_Et item Bonum mihi quod humiliasti me ut discam mandata tua 55_Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla 56_Nonus humilitatis
111 gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur 57_monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum 58_et quia vir linguosus non dirigitur super terram 59_Decimus
112 humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu quia scriptum est Stultus in risu exaltat vocem suam 60_Undecimus humilitatis gradus est si cum loquitur monachus leniter et sine risu humiliter
113 cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur et non sit clamosus in voce 61_sicut scriptum est Sapiens verbis innotescit paucis 62_Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso
114 corpore humilitatem videntibus se semper indicet 63_id est in opere Dei in oratorio in monasterio in horto in via in agro vel ubicumque sedens ambulans vel stans inclinato sit semper capite defixis in
115 terram aspectibus 64_reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet 65_dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit Domine non
116 sum dignus ego peccator levare oculos meos ad caelos 65_Et item cum Propheta Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque 66_Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae
117 perfecta foris mittit timorem 67_per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire 68_non iam timore gehennae sed amore Christi et consuetudine ipsa bona
118 et delectatione virtutum 69_Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare Caput_VIII_1_Hiemis tempore id est a kalendas Novembres usque in Pascha iuxta considerationem rationis octava hora
119 noctis surgendum est 2_ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant 3_Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur 4_A Pascha autem usque
120 ad supradictas Novembres sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo quo fratres ad necessaria naturae exeant mox matutini qui incipiente luce agendi sunt subsequantur Caput_IX_1_Hiemis tempore suprascripto in primis versu tertio dicendum
121 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 2_Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria 3_Post hunc psalmum nonagesimum quartum cum antiphona aut certe decantandum 4_Inde sequatur ambrosianum deinde sex psalmi
122 cum antiphonas 5_Quibus dictis dicto versu benedicat abbas et sedentibus omnibus in scamnis legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones inter quas et tria responsoria cantentur 6_duo responsoria sine gloria
123 dicantur post tertiam vero lectionem qui cantat dicat gloriam 7_Quam dum incipit cantor dicere mox omnes de sedilia sua surgant ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis 8_Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis
124 tam veteris testamenti quam novi sed et expositiones earum quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt 9_Post has vero tres lectiones cum responsoria sua sequantur reliqui sex psalmi cum alleluia canendi
125 10_Post hos lectio apostoli sequatur ex corde recitanda et versus et supplicatio litaniae id est Kyrie eleison 11_Et sic finiantur vigiliae nocturnae Caput_X_1_A Pascha autem usque ad kalendas Novembres omnis ut supra dictum
126 est psalmodiae quantitas teneatur 2_excepto quod lectiones in codice propter brevitatem noctium minime legantur sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur quam brevis responsorius subsequatur 3_Et reliqua omnia ut
127 dictum est impleantur id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo Caput_XI_1_Dominico die temperius surgatur ad vigilias 2_In quibus vigiliis teneatur mensura
128 id est modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis legantur in codice ut supra diximus quattuor lectiones cum responsoriis suis 3_Ubi tantum in quarto
129 responsorio dicatur a cantante gloria quam dum incipit mox omnes cum reverentia surgant 4_Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores et versu 5_Post quibus iterum legantur aliae
130 quattuor lectiones cum responsoriis suis ordine quo supra 6_Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum quas instituerit abbas quae cantica cum alleluia psallantur 7_Dicto etiam versu et benedicente abbate legantur aliae quattuor lectiones
131 de novo testamento ordine quo supra 8_Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus 9_Quo perdicto legat abbas lectionem de Evangelia cum honore et timore stantibus omnibus 10_Qua perlecta respondeant omnes
132 Amen et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus et data benedictione incipiant matutinos 11_Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur 12_Nisi forte quod absit tardius
133 surgant aliquid de lectionibus breviandum est aut responsoriis 13_Quod tamen omnino caveatur ne proveniat Quod si contigerit digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum Caput_XII_1_In matutinis dominico die in primis
134 dicatur sexagesimus sextus psalmus sine antiphona in directum 2_Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia 3_Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus 4_Inde benedictiones et laudes lectionem de Apocalypsis una ex corde
135 et responsorium ambrosianum versu canticum de Evangelia litania et completum est Caput_XIII_1_Diebus autem privatis matutinorum sollemnitas ita agatur 2_id est ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona subtrahendo modice sicut dominica ut omnes
136 occurrant ad quinquagesimum qui cum antiphona dicatur 3_Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem id est 4_secunda feria quintum et tricesimum quintum 5_tertia feria quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum 6_quarta feria sexagesimum
137 tertium et sexagesimum quartum 7_quinta feria octogesimum septimum et octogesimum nonum 8_sexta feria septuagesimum quintum et nonagesimum primum 9_sabbatorum autem centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui dividatur in duas glorias 10_Nam ceteris
138 diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur 11_Post haec sequantur laudes deinde lectio una apostoli memoriter recitanda responsorium ambrosianum versu canticum de Evangelia litania et completum est 12_Plane
139 agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando nisi in ultimo per ordinem oratio dominica omnibus audientibus dicatur a priore propter scandalorum spinas quae oriri solent 13_ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt
140 Dimitte nobis sicut et nos dimittimus purgent se ab huiusmodi vitio 14_Ceteris vero agendis ultima pars eius orationis dicatur ut ab omnibus respondeatur Sed libera nos a malo Caput_XIV_1_In sanctorum vero festivitatibus vel
141 omnibus sollemnitatibus sicut diximus dominico die agendum ita agatur 2_excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur modus autem suprascriptus teneatur Caput_XV_1_A sanctum Pascha usque Pentecosten sine intermissione dicatur
142 alleluia tam in psalmis quam in responsoriis 2_A Pentecosten autem usque caput quadragesimae omnibus noctibus cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur 3_Omni vero dominica extra quadragesima cantica matutinos prima tertia sexta
143 nonaque cum alleluia dicatur vespera vero iam antiphona 4_Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia nisi a Pascha usque Pentecosten Caput_XVI_1_Ut ait propheta septies in die laudem dixi tibi 2_Qui septenarius sacratus numerus a
144 nobis sic implebitur si matutino primae tertiae sextae nonae vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus 3_quia de his diurnis horis dixit Septies in die laudem dixi tibi 4_Nam de nocturnis vigiliis idem
145 ipse propheta ait Media nocte surgebam ad confitendum tibi 5_Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae id est matutinis prima tertia sexta nona vespera completorios et nocte surgamus ad
146 confitendum ei Caput_XVII_1_Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae nunc de sequentibus horis videamus 2_Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria 3_hymnum eiusdem horae post versum Deus in
147 adiutorium antequam psalmi incipiantur 4_Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una versu et Kyrie eleison et missas 5_Tertia vero sexta et nona item eo ordine celebretur oratio id est versu hymnos earundem
148 horarum ternos psalmos lectionem et versu Kyrie eleison et missas 6_Si maior congregatio fuerit cum antiphonas si vero minor in directum psallantur 7_Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur 8_Post quibus psalmis
149 lectio recitanda est inde responsorium ambrosianum versu canticum de Evangelia litania et oratione dominica fiant missae 9_Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt 10_Post quos hymnum eiusdem
150 horae lectionem unam versu Kyrie eleison et benedictione missae fiant Caput_XVIII_1_In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina gloria inde hymnum uniuscuiusque horae 2_Deinde prima hora dominica
151 dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi 3_reliquis vero horis id est tertia sexta vel nona terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur 4_Ad primam autem secundae feriae dicantur tres psalmi id
152 est primus secundus et sextus 5_et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in
153 binos 6_Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur 7_Ad tertiam vero sextam nonamque secundae feriae novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo ipsa terna per easdem horas
154 dicantur 8_Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus id est dominico et secunda feria 9_tertia feria iam ad tertiam sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo
155 septimo id est psalmi novem 10_Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur hymnorum nihilominus lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam 11_Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo
156 decimo incipietur 12_Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur 13_Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo 14_exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur id est a centesimo septimo
157 decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo 15_reliqui omnes in vespera dicendi sunt 16_Et quia minus veniunt tres psalmi ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores
158 inveniuntur id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum 17_centesimus vero sextus decimus quia parvus est cum centesimo quinto decimo coniungatur 18_Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum reliqua id
159 est lectionem responsum hymnum versum vel canticum sicut supra taxavimus impleatur 19_Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur id est quartum nonagesimum et centesimum tricesimum tertium 20_Disposito ordine psalmodiae diurnae reliqui omnes psalmi
160 qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias 21_partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem 22_Hoc praecipue commonentes ut si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit
161 ordinet si melius aliter iudicaverit 23_dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias 24_Quia nimis inertem devotionis
162 suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt 25_dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus
163 Caput_XIX_1_Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos 2_maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus 3_Ideo semper memores simus quod ait
164 propheta Servite Domino in timore 4_et iterum Psallite sapienter 5_et In conspectu angelorum psallam tibi 6_Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse 7_et sic stemus ad psallendum ut mens
165 nostra concordet voci nostrae Caput_XX_1_Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia 2_quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est 3_Et non
166 in multiloquio sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus 4_Et ideo brevis debet esse et pura oratio nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur 5_In conventu tamen omnino brevietur
167 oratio et facto signo a priore omnes pariter surgant Caput_XXI_1_Si maior fuerit congregatio eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis et constituantur decani 2_qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus
168 secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui 3_Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua 4_et non eligantur per ordinem sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam 5_Quique decani si
169 ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit deiciatur 6_et alter in loco eius qui dignus est surrogetur 7_Et de praeposito eadem
170 constituimus Caput_XXII_1_Singuli per singula lecta dormiant 2_Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant 3_Si potest fieri omnes in uno loco dormiant sin autem multitudo non sinit deni aut viceni cum senioribus
171 qui super eos solliciti sint pausent 4_Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane 5_Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt ne forte
172 per somnum vulnerent dormientem 6_et ut parati sint monachi semper et facto signo absque mora surgentes festinent invicem se praevenire ad opus Dei cum omni tamen gravitate et modestia 7_Adulescentiores fratres iuxta se
173 non habeant lectos sed permixti cum senioribus 8_Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes Caput_XXIII_1_Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius
174 exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit 2_hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis 3_Si non emendaverit obiurgetur publice coram omnibus 4_Si vero neque
175 sic correxerit si intellegit qualis poena sit excommunicationi subiaceat 5_sin autem improbus est vindictae corporali subdatur Caput_XXIV_1_Secundum modum culpae et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi 2_qui culparum modus in abbatis pendat iudicio
176 3_Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur a mensae participatione privetur 4_Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat neque lectionem recitet usque ad
177 satisfactionem 5_Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat 6_ut si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora ille frater nona si fratres nona ille vespera 7_usque dum satisfactione congrua veniam consequatur Caput_XXV_1_Is autem
178 frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa simul ab oratorio 2_Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio 3_Solus sit ad opus sibi iniunctum persistens in paenitentiae luctu sciens
179 illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4_traditum eiusmodi hominem in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini 5_Cibi autem refectionem solus percipiat mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere 6_nec a
180 quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur Caput_XXVI_1_Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere 2_similem sortiatur excommunicationis vindictam
181 Caput_XXVII_1_Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres quia non est opus sanis medicus sed male habentibus 2_Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus immittere senpectas id est seniores sapientes fratres
182 3_qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur 4_sed sicut ait item apostolus confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus
183 5_Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat 6_Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum non super sanas tyrannidem 7_et metuat prophetae
184 comminationem per quam dicit Deus Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis 8_Et pastoris boni pium imitetur exemplum qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus abiit unam ovem quae erraverat quaerere
185 9_cuius infirmitati in tantum compassus est ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem Caput_XXVIII_1_Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa si etiam excommunicatus non emendaverit acrior
186 ei accedat correptio id est ut verberum vindicta in eum procedant 2_Quod si nec ita correxerit aut forte quod absit in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua tunc abbas faciat quod sapiens
187 medicus 3_si exhibuit fomenta si unguenta adhortationum si medicamina scripturarum divinarum si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae 4_et iam si viderit nihil suam praevalere industriam adhibeat etiam quod maius est suam
188 et omnium fratrum pro eo orationem 5_ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem 6_Quod si nec isto modo sanatus fuerit tunc iam utatur abbas ferro abscisionis ut ait Apostolus Auferte
189 malum ex vobis 7_et iterum Infidelis si discedit discedat 8_ne una ovis morbida omnem gregem contagiet Caput_XXIX_1_Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio si reverti voluerit spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus
190 est 2_et sic in ultimo gradu recipiatur ut ex hoc eius humilitas comprobetur 3_Quod si denuo exierit usque tertio ita recipiatur iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari Caput_XXX_1_Omnis aetas vel intellectus
191 proprias debet habere mensuras 2_Ideoque quotiens pueri vel adulescentiores aetate aut qui minus intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis 3_hi tales dum delinquunt aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur ut sanentur
192 Caput_XXXI_1_Cellararius monasterii eligatur de congregatione sapiens maturis moribus sobrius non multum edax non elatus non turbulentus non iniuriosus non tardus non prodigus 2_sed timens Deum qui omni congregationi sit sicut pater 3_Curam gerat
193 de omnibus 4_sine iussione abbatis nihil faciat 5_Quae iubentur custodiat 6_fratres non contristet 7_Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat non spernendo eum contristet sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget
194 8_Animam suam custodiat memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit 9_Infirmorum infantum hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat sciens sine dubio quia pro his omnibus in die
195 iudicii rationem redditurus est 10_Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat 11_Nihil ducat neglegendum 12_Neque avaritiae studeat neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii sed omnia mensurate faciat et
196 secundum iussionem abbatis 13_Humilitatem ante omnia habeat et cui substantia non est quod tribuatur sermo responsionis porrigatur bonus 14_ut scriptum est Sermo bonus super datum optimum 15_Omnia quae ei iniunxerit abbas ipsa habeat
197 sub cura sua a quibus eum prohibuerit non praesumat 16_Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat ut non scandalizentur memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis 17_Si congregatio
198 maior fuerit solacia ei dentur a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum 18_Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt 19_ut nemo perturbetur neque contristetur in
199 domo Dei Caput_XXXII_1_Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit 2_et eis singula ut utile iudicaverit consignet custodienda atque recolligenda 3_Ex quibus
200 abbas brevem teneat ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt sciat quid dat aut quid recipit 4_Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit corripiatur 5_si non emendaverit disciplinae regulari
201 subiaceat Caput_XXXIII_1_Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio 2_ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis 3_neque aliquid habere proprium nullam omnino rem neque codicem neque tabulas neque graphium sed
202 nihil omnino 4_quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate 5_omnia vero necessaria a patre sperare monasterii nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit 6_Omniaque omnium
203 sint communia ut scriptum est ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat 7_Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari admoneatur semel et iterum 8_si non emendaverit correptioni subiaceat Caput_XXXIV_1_Sicut scriptum est
204 Dividebatur singulis prout cuique opus erat 2_Ubi non dicimus ut personarum quod absit acceptio sit sed infirmitatum consideratio 3_ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur 4_qui vero plus indiget humilietur
205 pro infirmitate non extollatur pro misericordia 5_et ita omnia membra erunt in pace 6_Ante omnia ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat 7_quod si deprehensus fuerit districtiori
206 disciplinae subdatur Caput_XXXV_1_Fratres sibi invicem serviant ut nullus excusetur a coquinae officio nisi aut aegritudo aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit 2_quia exinde maior merces et caritas acquiritur 3_Imbecillibus autem procurentur
207 solacia ut non cum tristitia hoc faciant 4_sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci 5_Si maior congregatio fuerit cellararius excusetur a coquina vel si qui ut diximus maioribus utilitatibus occupantur
208 6_ceteri sibi sub caritate invicem serviant 7_Egressurus de septimana sabbato munditias faciat 8_Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent 9_Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est
209 omnibus lavent 10_Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet 11_qui cellararius item intranti consignet ut sciat quod dat aut quod recipit 12_Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas
210 biberes et panem 13_ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis 14_In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant 15_Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus
211 genibus provolvantur postulantes pro se orari 16_Egrediens autem de septimana dicat hunc versum Benedictus es Domine Deus qui adiuvasti me et consolatus es me 17_quo dicto tertio accepta benedictione egrediens subsequatur ingrediens et
212 dicat Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina 18_et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur Caput_XXXVI_1_Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est ut sicut
213 revera Christo ita eis serviatur 2_quia ipse dixit Infirmus fui et visitastis me 3_et Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis 4_Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire et
214 non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi 5_qui tamen patienter portandi sunt quia de talibus copiosior merces acquiritur 6_Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur 7_Quibus fratribus infirmis sit cella
215 super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus 8_Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur 9_Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione
216 concedatur at ubi meliorati fuerunt a carnibus more solito omnes abstineant 10_Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur Caput_XXXVII_1_Licet ipsa
217 natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus senum videlicet et infantum tamen et regulae auctoritas eis prospiciat 2_Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis 3_sed sit
218 in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas Caput_XXXVIII_1_Mensis fratrum lectio deesse non debet nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur 2_Qui ingrediens post missas et
219 communionem petat ab omnibus pro se orari ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis 3_et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus ipso tamen incipiente Domine labia mea aperies et os meum
220 adnuntiabit laudem tuam 4_et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum 5_Et summum fiat silentium ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur 6_Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi
221 vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid 7_si quid tamen opus fuerit sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce 8_Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere ne detur
222 occasio 9_nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere 10_Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere propter communionem sanctam et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere 11_Postea autem cum
223 coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat 12_Fratres autem non per ordinem legant aut cantent sed qui aedificant audientes Caput_XXXIX_1_Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae omnibus mensis cocta duo pulmentaria propter diversorum
224 infirmitatibus 2_ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur 3_Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et si fuerit unde poma aut nascentia leguminum addatur et tertium 4_Panis libra una
225 propensa sufficiat in die sive una sit refectio sive prandii et cenae 5_quod si cenaturi sunt de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis 6_Quod si labor forte factus fuerit maior
226 in arbitrio et potestate abbatis erit si expediat aliquid augere 7_remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries 8_quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula 9_sicut ait Dominus noster
227 Videte ne graventur corda vestra crapula 10_Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas sed minor quam maioribus servata in omnibus parcitate 11_Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio praeter omnino debiles
228 aegrotos Caput_XL_1_Unusquisque proprium habet donum ex Deo alius sic alius vero sic 2_et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur 3_Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem credimus heminam vini per singulos sufficere
229 per diem 4_Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae propriam se habituros mercedem sciant 5_Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit in arbitrio prioris consistat considerans in omnibus ne
230 surrepat satietas aut ebrietas 6_Licet legamus vinum omnino monachorum non esse sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus sed parcius 7_quia
231 vinum apostatare facit etiam sapientes 8_Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit sed multo minus aut ex toto nihil benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent 9_Hoc ante
232 omnia admonentes ut absque murmurationibus sint Caput_XLI_1_A sancto Pascha usque Pentecosten ad sextam reficiant fratres et sera cenent 2_A Pentecosten autem tota aestate si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non
233 perturbat quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam 3_reliquis diebus ad sextam prandeant 4_quam prandii sextam si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit continuanda erit et in abbatis sit
234 providentia 5_Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant 6_Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae ad nonam semper reficiant 7_In quadragesima vero
235 usque in Pascha ad vesperam reficiant 8_ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes sed luce adhuc diei omnia consummentur 9_Sed et omni tempore sive cena sive refectionis hora sic
236 temperetur ut luce fiant omnia Caput_XLII_1_Omni tempore silentium debent studere monachi maxime tamen nocturnis horis Et ideo omni tempore sive ieiunii sive prandii 2_si tempus fuerit prandii mox surrexerint a cena sedeant omnes
237 in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes 3_non autem Heptateuchum aut Regum quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire aliis vero
238 horis legantur 4_Si autem ieiunii dies fuerit dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum ut diximus 5_Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit 6_omnibus in unum occurrentibus per
239 hanc moram lectionis si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus 7_omnes ergo in unum positi compleant et exeuntes a completoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid 8_Quod si inventus fuerit
240 quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam gravi vindictae subiaceat 9_excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit 10_quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat Caput_XLIII_1_Ad horam divini
241 officii mox auditus fuerit signus relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus summa cum festinatione curratur 2_cum gravitate tamen ut non scurrilitas inveniat fomitem 3_Ergo nihil operi Dei praeponatur 4_Quod si quis in nocturnis
242 vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici occurrerit non stet in ordine suo in choro 5_sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus
243 seorsum constituerit abbas ut videantur ab ipso vel ab omnibus 6_usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat 7_Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut visi ab omnibus vel
244 pro ipsa verecundia sua emendent 8_nam si foris oratorium remaneant erit forte talis qui se aut recollocet et dormit aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat et datur occasio maligno 9_sed ingrediantur
245 intus ut nec totum perdant et de reliquo emendent 10_Diurnis autem horis qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit lege qua supra diximus in
246 ultimo stent 11_nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua 12_ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc 13_Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit ut
247 simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam 14_qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit usque secunda vice pro hoc corripiatur 15_si denuo non emendaverit non permittatur
248 ad mensae communis participationem 16_sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus sublata ei portione sua vinum usque ad satisfactionem et emendationem 17_Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui
249 post cibum dicitur 18_Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere 19_sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit hora qua desideraverit hoc quod prius
250 recusavit aut aliud omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam Caput_XLIV_1_Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur hora qua opus Dei in oratorio percelebratur ante fores oratorii prostratus iaceat nihil
251 dicens 2_nisi tantum posito in terra capite stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus 3_et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse 4_Qui dum iussus ab abbate venerit volvat se ipsius
252 abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso 5_et tunc si iusserit abbas recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit 6_ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat
253 in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat 7_et omnibus horis dum percompletur opus Dei proiciat se in terra in loco quo stat 8_et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat
254 iam ab hac satisfactione 9_Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis 10_hoc perficiant usque dum benedicat et dicat Sufficit Caput_XLV_1_Si quis dum pronuntiat psalmum
255 responsorium antiphonam vel lectionem fallitus fuerit nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit maiori vindictae subiaceat 2_quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit 3_Infantes autem pro tali culpa vapulent Caput_XLVI_1_Si quis dum
256 in labore quovis in coquina in cellario in ministerio in pistrino in horto in arte aliqua dum laborat vel in quocumque loco aliquid deliquerit 2_aut fregerit quippiam aut perdiderit vel aliud quid excesserit
257 ubiubi 3_et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum 4_dum per alium cognitum fuerit maiori subiaceat emendationi 5_Si animae vero peccati causa fuerit latens tantum abbati
258 aut spiritalibus senioribus patefaciat 6_qui sciat curare et sua et aliena vulnera non detegere et publicare Caput_XLVII_1_Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat
259 hanc curam ut omnia horis competentibus compleantur 2_Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant 3_Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur
260 audientes 4_quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat et cui iusserit abbas Caput_XLVIII_1_Otiositas inimica est animae et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum certis iterum horis in lectione divina
261 2_Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari 3_id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit 4_ab hora autem quarta usque
262 hora qua sextam agent lectioni vacent 5_post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet 6_et agatur
263 nona temperius mediante octava hora et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam 7_Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur non contristentur 8_quia tunc vere
264 monachi sunt si labore manuum suarum vivunt sicut et patres nostri et apostoli 9_Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes 10_A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae usque in hora secunda plena lectioni vacent
265 11_hora secunda agatur tertia et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur 12_facto autem primo signo nonae horae deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit
266 13_Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis 14_In quadragesimae vero diebus a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur 15_In quibus diebus quadragesimae
267 accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca quos per ordinem ex integro legant 16_qui codices in caput quadragesimae dandi sunt 17_Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant
268 fratres lectioni 18_et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni et non solum sibi inutilis est sed etiam alios distollit 19_hic talis si quod
269 absit repertus fuerit corripiatur semel et secundo 20_si non emendaverit correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant 21_Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus 22_Dominico item die lectioni vacent omnes excepto his qui
270 variis officiis deputati sunt 23_Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere iniungatur ei opus quod faciat ut non vacet 24_Fratribus infirmis aut delicatis
271 talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur 25_Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est Caput_XLIX_1_Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere 2_tamen quia paucorum
272 est ista virtus ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter 3_et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere 4_Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus orationi
273 cum fletibus lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus 5_Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae orationes peculiares ciborum et potus abstinentiam 6_ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid
274 propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo 7_id est subtrahat corpori suo de cibo de potu de somno de loquacitate de scurrilitate et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet 8_Hoc ipsud
275 tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat et cum eius fiat oratione et voluntate 9_quia quod sine permissione patris spiritalis fit praesumptioni deputabitur et vanae gloriae non mercedi 10_Ergo cum voluntate abbatis omnia
276 agenda sunt Caput_L_1_Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium 2_et abbas hoc perpendet quia ita est 3_agant ibidem opus Dei ubi operantur cum tremore divino
277 flectentes genua 4_Similiter qui in itinere directi sunt non eos praetereant horae constitutae sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere Caput_LI_1_Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die
278 speratur reverti ad monasterium non praesumat foris manducare etiam si omnino rogetur a quovis 2_nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur 3_Quod si aliter fecerit excommunicetur Caput_LII_1_Oratorium hoc sit quod dicitur nec ibi
279 quicquam aliud geratur aut condatur 2_Expleto opere Dei omnes cum summo silentio exeant et habeatur reverentia Deo 3_ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate 4_Sed et si aliter
280 vult sibi forte secretius orare simpliciter intret et oret non in clamosa voce sed in lacrimis et intentione cordis 5_Ergo qui simile opus non facit non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio
281 sicut dictum est ne alius impedimentum patiatur Caput_LIII_1_Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur quia ipse dicturus est Hospes fui et suscepistis me 2_et omnibus congruus honor exhibeatur maxime domesticis fidei et peregrinis 3_Ut
282 ergo nuntiatus fuerit hospes occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis 4_et primitus orent pariter et sic sibi socientur in pace 5_Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione
283 praemissa propter illusiones diabolicas 6_In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus 7_inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra Christus in eis adoretur qui et suscipitur 8_Suscepti autem
284 hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse 9_Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur et post haec omnis ei exhibeatur humanitas 10_Ieiunium a priore frangatur propter
285 hospitem nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari 11_fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur 12_Aquam in manibus abbas hospitibus det 13_pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet 14_quibus lotis
286 hunc versum dicant Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 15_Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur quia in ipsis magis Christus suscipitur nam divitum terror ipse sibi exigit honorem 16_Coquina
287 abbatis et hospitum super se sit ut incertis horis supervenientes hospites qui numquam desunt monasterio non inquietentur fratres 17_In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant 18_Quibus ut
288 indigent solacia administrentur ut absque murmuratione serviant et iterum quando occupationem minorem habent exeant ubi eis imperatur in opera 19_Et non solum ipsis sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio 20_ut
289 quando indigent solacia accommodentur eis et iterum quando vacant oboediant imperatis 21_Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor Dei possidet 22_ubi sint lecti strati sufficienter Et domus Dei a sapientibus
290 et sapienter administretur 23_Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur 24_sed si obviaverit aut viderit salutatis humiliter ut diximus et petita benedictione pertranseat dicens sibi non licere colloqui cum hospite Caput_LIV_1_Nullatenus
291 liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis 2_Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum
292 fuerit non praesumat suscipere illud nisi prius indicatum fuerit abbati 3_Quod si iusserit suscipi in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari 4_et non contristetur frater cui forte directum fuerat ut non detur
293 occasio diabolo 5_Qui autem aliter praesumpserit disciplinae regulari subiaceat Caput_LV_1_Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur 2_quia in frigidis regionibus amplius indigetur in calidis vero minus 3_Haec ergo consideratio
294 penes abbatem est 4_Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam 5_cucullam in hieme villosam in aestate puram aut vetustam 6_et scapulare propter opera indumenta pedum pedules et caligas
295 7_De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit 8_Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa
296 vestimenta utentibus ea sed mensurata 9_Accipientes nova vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes 10_Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res
297 11_iam quod supra fuerit superfluum est amputari debet 12_Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum 13_Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant quae revertentes lota ibi restituant 14_Et
298 cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant 15_Stramenta autem lectorum sufficiant matta sagum et lena et capitale 16_Quae tamen
299 lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare ne inveniatur 17_et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit gravissimae disciplinae subiaceat 18_Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur dentur ab
300 abbate omnia quae sunt necessaria 19_id est cuculla tunica pedules caligas bracile cultellum graphium acum mappula tabulas ut omnis auferatur necessitatis excusatio 20_A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum quia
301 dabatur singulis prout cuique opus erat 21_Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium non malum voluntatem invidentium 22_in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet Caput_LVI_1_Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper
302 2_Quotiens tamen minus sunt hospites quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate 3_Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam Caput_LVII_1_Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate
303 faciant ipsas artes si permiserit abbas 2_Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae eo quod videatur aliquid conferre monasterio 3_hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non
304 transeat nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat 4_Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant 5_Memorentur semper Ananiae et Saphirae ne
305 forte mortem quam illi in corpore pertulerunt 6_hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur 7_In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum 8_sed semper aliquantulum vilius
306 detur quam ab aliis saecularibus dari potest 9_ut in omnibus glorificetur Deus Caput_LVIII_1_Noviter veniens quis ad conversationem non ei facilis tribuatur ingressus 2_sed sicut ait Apostolus Probate spiritus si ex Deo sunt 3_Ergo
307 si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae 4_adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis
308 diebus 5_Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant 6_Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas qui super eos omnino curiose intendat 7_Et sollicitudo sit
309 si revera Deum quaerit si sollicitus est ad opus Dei ad oboedientiam ad opprobria 8_Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum 9_Si promiserit de stabilitate sua perseverantia post duorum
310 mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem 10_et dicatur ei Ecce lex sub qua militare vis si potes observare ingredere si vero non potes liber discede 11_Si adhuc steterit tunc ducatur in
311 supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia 12_Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula ut sciat ad quod ingreditur 13_Et si adhuc stat post quattuor menses iterum relegatur ei eadem
312 regula 14_Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare tunc suscipiatur in congregatione 15_sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de
313 monasterio 16_nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere 17_Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et
314 oboedientia 18_coram Deo et sanctis eius ut si aliquando aliter fecerit ab eo se damnandum sciat quem irridit 19_De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis
315 praesentis 20_Quam petitionem manu sua scribat aut certe si non scit litteras alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat 21_Quam dum imposuerit incipiat
316 ipse novicius mox hunc versum Suscipe me Domine secundum eloquium tuum et vivam et ne confundas me ab exspectatione mea 22_Quem versum omnis congregatio tertio respondeat adiungentes Gloria Patri 23_Tunc ille frater novicius
317 prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo et iam ex illa die in congregatione reputetur 24_Res si quas habet aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio nihil sibi reservans ex
318 omnibus 25_quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit 26_Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur rebus monasterii 27_Illa autem vestimenta quibus exutus est
319 reponantur in vestiario conservanda 28_ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio quod absit tunc exutus rebus monasterii proiciatur 29_Illam tamen petitionem eius quam desuper altare abbas tulit non recipiat sed
320 in monasterio reservetur Caput_LIX_1_Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio si ipse puer minor aetate est parentes eius faciant petitionem quam supra diximus 2_et cum oblatione ipsam petitionem et
321 manum pueri involvant in palla altaris et sic eum offerant 3_De rebus autem suis aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei
322 aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi 4_vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua 5_faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem reservato sibi
323 si ita voluerint usufructu 6_Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit quod absit quod experimento didicimus 7_Similiter autem et pauperiores faciant 8_Qui vero ex toto nihil
324 habent simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus Caput_LX_1_Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit non quidem citius ei assentiatur 2_Tamen si omnino persteterit in hac
325 supplicatione sciat se omnem regulae disciplinam servaturum 3_nec aliquid ei relaxabitur ut sit sicut scriptum est Amice ad quod venisti 4_Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere si tamen
326 iusserit ei abbas 5_sin alias ullatenus aliqua praesumat sciens se disciplinae regulari subditum et magis humilitatis exempla omnibus det 6_Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio 7_illum locum attendat
327 quando ingressus est in monasterio non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est 8_Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit loco mediocri collocentur 9_et ipsi tamen si promittunt de observatione
328 regulae vel propria stabilitate Caput_LXI_1_Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit si pro hospite voluerit habitare in monasterio 2_et contentus est consuetudinem loci quam invenerit et non forte superfluitate sua perturbat monasterium
329 3_sed simpliciter contentus est quod invenerit suscipiatur quanto tempore cupit 4_Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit 5_Si
330 vero postea voluerit stabilitatem suam firmare non renuatur talis voluntas et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci 6_Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis non solum non debet sociari
331 corpori monasterii 7_verum etiam dicatur ei honeste ut discedat ne eius miseria etiam alii vitientur 8_Quod si non fuerit talis qui mereatur proici non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus 9_verum etiam suadeatur
332 ut stet ut eius exemplo alii erudiantur 10_et quia in omni loco uni Domino servitur uni regi militatur 11_Quem si etiam talem esse perspexerit abbas liceat eum in superiori aliquantum constituere loco 12_Non
333 solum autem monachum sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco si eorum talem perspexerit esse vitam 13_Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto
334 monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias 14_quia scriptum est Quod tibi non vis fieri alio ne feceris Caput_LXII_1_Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit de
335 suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi 2_Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam 3_nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum 4_Nec occasione sacerdotii obliviscatur
336 regulae oboedientiam et disciplinam sed magis ac magis in Deum proficiat 5_Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio 6_praeter officium altaris et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro
337 vitae merito eum promovere voluerint 7_Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat 8_Quod si aliter praesumpserit non sacerdos sed rebellio iudicetur 9_Et saepe admonitus si non correxerit etiam episcopus adhibeatur
338 in testimonio 10_Quod si nec sic emendaverit clarescentibus culpis proiciatur de monasterio 11_si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit Caput_LXIII_1_Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus
339 ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit 2_Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec quasi libera utens potestate iniuste disponat aliquid 3_sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus
340 est Deo rationem 4_Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem ad communionem ad psalmum imponendum in choro standum 5_et in omnibus omnino locis aetas non discernat
341 ordines nec praeiudicet 6_quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt 7_Ergo excepto hos quos ut diximus altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis reliqui omnes ut convertuntur ita sint 8_ut verbi
342 gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit 9_pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata 10_Iuniores igitur priores
343 suos honorent priores minores suos diligant 11_In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine 12_sed priores iuniores suos fratrum nomine iuniores autem priores suos nonnos vocent quod intellegitur paterna reverentia 13_Abbas
344 autem quia vices Christi creditur agere dominus et abbas vocetur non sua assumptione sed honore et amore Christi 14_ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore 15_Ubicumque autem sibi
345 obviant fratres iunior priorem benedictionem petat 16_Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus 17_ut fiat quod scriptum est Honore invicem praevenientes 18_Pueri
346 parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur 19_Foris autem vel ubiubi et custodiam habeant et disciplinam usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant Caput_LXIV_1_In abbatis ordinatione illa semper
347 consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit 2_Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est etiam
348 si ultimus fuerit in ordine congregationis 3_Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis quod quidem absit consentientem personam pari consilio elegerit 4_et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus
349 ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint 5_prohibeant pravorum praevalere consensum sed domui Dei dignum constituant dispensatorem 6_scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam si illud caste et zelo Dei faciant sicut
350 e diverso peccatum si neglegant 7_Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suae 8_sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse 9_Oportet ergo eum esse doctum lege
351 divina ut sciat et sit unde proferat nova et vetera castum sobrium misericordem 10_et semper superexaltet misericordiam iudicio ut idem ipse consequatur 11_Oderit vitia diligat fratres 12_In ipsa autem correptione prudenter agat et
352 ne quid nimis ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas 13_suamque fragilitatem semper suspectus sit memineritque calamum quassatum non conterendum 14_In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia sed prudenter et cum
353 caritate ea amputet ut viderit cuique expedire sicut iam diximus 15_et studeat plus amari quam timeri 16_Non sit turbulentus et anxius non sit nimius et obstinatus non sit zelotypus et nimis suspiciosus quia
354 numquam requiescit 17_in ipsis imperiis suis providus et consideratus et sive secundum Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit discernat et temperet 18_cogitans discretionem sancti Iacob dicentis Si greges meos plus in
355 ambulando fecero laborare morientur cuncti una die 19_Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant 20_Et praecipue ut praesentem regulam
356 in omnibus conservet 21_ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo 22_Amen dico vobis ait super omnia bona sua constituit eum Caput_LXV_1_Saepius quidem
357 contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur 2_dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates assumentes sibi tyrannidem scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt
358 3_et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant ab ipsis etiam et praepositus ordinatur 4_Quod quam sit absurdum facile advertitur quia ab ipso initio ordinationis
359 materia ei datur superbiendi 5_dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui 6_quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas 7_Hinc suscitantur invidiae rixae detractiones
360 aemulationes dissensiones exordinationes 8_ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari 9_et hi qui sub ipsis sunt dum adulantur partibus eunt in perditionem 10_Cuius periculi
361 malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores 11_Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui 12_et si potest fieri per decanos ordinetur
362 ut ante disposuimus omnis utilitas monasterii prout abbas disposuerit 13_ut dum pluribus committitur unus non superbiat 14_Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire 15_quemcumque elegerit
363 abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum 16_Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens 17_quia quantum
364 praelatus est ceteris ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae 18_Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus admoneatur verbis usque quater 19_si non emendaverit
365 adhibeatur ei correptio disciplinae regularis 20_Quod si neque sic correxerit tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur 21_Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens
366 non fuerit etiam de monasterio pellatur 22_Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam Caput_LXVI_1_Ad portam monasterii ponatur senex sapiens qui sciat
367 accipere responsum et reddere et cuius maturitas eum non sinat vagari 2_Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant 3_Et mox ut aliquis pulsaverit aut
368 pauper clamaverit Deo gratias respondeat aut Benedic 4_et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis 5_Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat 6_Monasterium autem si possit fieri ita
369 debet constitui ut omnia necessaria id est aqua molendinum hortum vel artes diversas intra monasterium exerceantur 7_ut non sit necessitas monachis vagandi foris quia omnino non expedit animabus eorum 8_Hanc autem regulam saepius
370 volumus in congregatione legi ne quis fratrum se de ignorantia excuset Caput_LXVII_1_Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent 2_et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat
371 3_Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas dum expletur opus Dei prostrati solo oratorii 4_ab omnibus petant orationem propter excessos ne qui forte surripuerint in via visus
372 aut auditus malae rei aut otiosi sermonis 5_Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit aut audierit quia plurima destructio est 6_Quod si quis praesumpserit vindictae regulari subiaceat 7_Similiter et qui praesumpserit
373 claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere Caput_LXVIII_1_Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia 2_Quod
374 si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune suggerat 3_non superbiendo aut resistendo vel contradicendo 4_Quod si post suggestionem suam in sua
375 sententia prioris imperium perduraverit sciat iunior ita sibi expedire 5_et ex caritate confidens de adiutorio Dei oboediat Caput_LXIX_1_Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri 2_etiam
376 si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur 3_Nec quolibet modo id a monachis praesumatur quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest 4_Quod si quis haec transgressus fuerit acrius coerceatur Caput_LXX_1_Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio
377 2_atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere nisi cui potestas ab abbate data fuerit 3_Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant 4_Infantum vero usque quindecim annorum aetates
378 disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit 5_sed et hoc cum omni mensura et ratione 6_Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit disciplinae
379 regulari subiaceat 7_quia scriptum est Quod tibi non vis fieri alio ne feceris Caput_LXXI_1_Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres 2_scientes per hanc oboedientiae
380 viam se ituros ad Deum 3_Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio cui non permittimus privata imperia praeponi 4_de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant 5_Quod
381 si quis contentiosus reperitur corripiatur 6_Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo 7_vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos
382 vel commotos quamvis modice 8_mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens usque dum benedictione sanetur illa commotio 9_Quod qui contempserit facere aut corporali vindictae subiaceat aut si contumax
383 fuerit de monasterio expellatur Caput_LXXII_1_Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum 2_ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam
384 3_Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi 4_id est ut honore se invicem praeveniant 5_infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent 6_oboedientiam sibi certatim impendant 7_nullus quod sibi utile iudicat sequatur sed
385 quod magis alio 8_caritatem fraternitatis caste impendant 9_amore Deum timeant 10_abbatem suum sincera et humili caritate diligant 11_Christo omnino nihil praeponant 12_qui nos pariter ad vitam aeternam perducat Caput_LXXIII_1_Regulam autem hanc descripsimus ut
386 hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere 2_Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat sunt doctrinae sanctorum patrum quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis 3_Quae enim
387 pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae 4_Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum 5_Necnon
388 et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum sed et Regula sancti patris nostri Basilii 6_quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum 7_Nobis autem desidiosis et male viventibus atque
389 neglegentibus rubor confusionis est 8_Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas hanc minimam inchoationis regulam descriptam adiuvante Christo perfice 9_et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina Deo protegente pervenies Amen
© John Bjarne Grover
On the web 7 january 2018